- CAMERA Spirensis
- CAMERA Spirensissupremum Imperii tribunal, instituta est a Meximiliano I. Cum enim vagum saepius esset Consilium Aulicum et Caesar ipse Germaniae provincias prius obire cogeretur, nanc in Gallia Italiaque haberet quod ageret, factum inde, ut causarum decisiones lente procederent, etiamsi Iudices aulici processu summariô uterentur. Itaque incommodis his remedium allaturus Imperator praefatus in Comitiis Augustanis, A. C. 1530. decrevit Ordinum omnium consensu, ut tribunal Imperiale in posterum Spirae Nemetum fixum esset, perpetuumque ius diceretur ex Legibus Rom. salvis tamen receptis consuetudinibus, et particularibus statutis singulorum locorum. Quae urbs tempore istô, in Germaniae meditullio sita, ab omnibus locis devolutas causas facile recipere poterat: nunc a latere illo, quô Galliam spectat, valde denudari coepit; quae ratio, quod Status Imperii in Pacificatione Westphalica de commodiore loco, ubi deinceps Camera esset, consilia agitârint. Constare debet amplissimus hic Consessus, Iudice Camerae, Principum, Comitum, Baronum familiâ oriundo et L. Assessoribus, ex semisse una Pontificiam religionem, ex altera Protestantium Sacra amplectentibus; qui constituuntur partim ab Imperatorib. partim ab Ordinibus, per Circulos X. incolentibus, uti in Pacific. cit. videre est §. Praeterea, cum ob enatas ex praesente bello mutationes, etc. Ad eam vero non deferuntur causae matrimoniales, quas solas Papae reservari Caesares voluêre: neque criminales, neque religiosae, quae Status Impetii, vel quisque seorsim in suo territorio, vel coniunctim in Comitiis sibi vendicant. Sed nec de Feudis Regalibus, vectigalibus, absolutione a Banno, decernit; haec enim ad Iudicium Aulicum, quod a veteri more superstes mansit in Caesaris palatio, pertinent, etc. Vide Henr. Kippingum Iuris Publ. Method. nov. l. 2. c. 3. ubi de anno institutionis huius Camerae quod habet, corriges ex aliis, qui A. C. 1495. id a Caesare, et quidem Comitiis Wormatiensibus, factum esse docent. Adde Limnaeum de Iure Publ. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.